Jump to content

Simona Veil

E Vicipaedia
Wikidata Simona Veil
Res apud Vicidata repertae:
Simona Veil: imago
Simona Veil: imago
Simona Veil: subscriptio
Simona Veil: subscriptio
Nativitas: 13 Iulii 1927; Nicaea
Obitus: 30 Iunii 2017; Lutetia
Patria: Francia, Belgica
Nomen nativum: Simone Annie Liline Jacob

Familia

Genitores: André Jacob; Yvonne Steinmetz
Coniunx: Antoine Veil
Proles: Jean Veil, Pierre-François Veil, Claude-Nicolas Veil

Memoria

Simona Veil (nata Simona Jacob in familia Iudaica Nicaeae die 13 Iulii 1927; mortua 30 Iunii 2017) fuit femina rebus publicis Francicis et Europaeis dedita. Praecipue nota est ob legem poenas adversus aborientes feminas abrogantem quam Sanitatis Publicae ministra anno 1974 pertulit et quia anno 1979 prima praeses primi parlamenti Europaei universorum populorum suffragio electi fuit ; tum, ob ea quae in castris Auschwitz passa erat, Europae cum Germanis reconciliatae velut pignus erat.

De iuventute et studiis

[recensere | fontem recensere]

Familia Iudaea quae avitam religionem non observabat[1] Nicaeae nata, Simona Jacob cum cetera familia anno 1944 paucis post diebus quam baccalaureum absolverat a Germanis adprehensa primum Drancy deinde Auschwitz deportata est. Patre et fratre in Lituania obscure necatis, matre typho in castris mortua, cum sorore anno 1945 in Franciam atrocia perpessa sed viva rediit. Tum Parisiis iuri studere coepit, simul professores Instituti Scientiarum Politicarum audire solebat, familiam condidit et tres liberos genuit. Nihilominus quia matrem viderat dolentem quod omni proprio reditu destituta e mariti arbitrio penderet, vitam ipsa sibi laborando quaerere omnino volebat[2]. Quod tandem anno 1954 non sine contentione cum marito Antonio Veil, qui et ipse Iudaea familia Iacobis ditiore ortus, tum alumnus Scholae Nationalis Administrationis (ENA) erat[3], consecuta est.

De cursu honorum

[recensere | fontem recensere]

Magistratus facta primo apud Iustitiae Ministerium carceribus praeposita est, cui muneri multo studio operam dedit. Deinde cum diversis ministris varia opera absolvit donec anno 1974 primus minister Iacobus Chirac eam praesidi Valerio Giscard d'Estaing commendavit, Sanitatis ministra ut fieret. In primis praeses Giscard ei mandavit ut legem qua abortum in Francia facere liceret apud parlamentum defenderet. Tum enim de ea re consensus non erat, immo adversarii multi et vehementes ob religiosas causas obviam ibant. Simona Veil praeclaram orationem[4] die 26 novembris 1974 habuit qua ostendebat feminas quae satis pecuniarum haberent in vicinis civitatibus palam aborientes, ceteras adeo miserandis conditionibus in Francia idem facientes ut saepe earum valetudini sine remedio noceretur. Ita et lex aperte contemnebatur et magna damna humana accipiebantur. Post asperas disceptationes lex Veil dicta ineunte anno 1975 promulgata est.

Iam propior Valerio Giscard d'Estaing quam Iacobo Chirac erat ; itaque anno 1979 ministerio abdicato ad prima comitia Europaea candidatos novae factionis UDF (Union pour la Démocratie Française) duxit ; quibus comitiis magnam victoriam rettulit et anno 1979 praeses Parlamenti Europaei electa est[5].

  • 1979-1993 : Legata Europaea fuit (propositum Europaeum semper ei cordi fuit)
  • 1993-1995 : Iterum Sanitatis Publicae ministra a primo ministro Eduardo Balladur accita.
  • 1995-1997 : Primum et ultimum, postquam Iacobus Chirac anno 1995 comitiis de praeside Francico subrogando habitis victor fuit, factioni politicae adhaesit, scilicet UDF, quam iam anno 1997 reliquit. Reliquam vitam a politicis certaminibus semper abhorruit.
  • 1998-2007 In Consilio constitutionario (Conseil constitutionnel) sedet cuius magistratus in Francia de litibus ad comitia pertinentibus et de congruentia legum cum Constitutione Reipublicae cognoscunt. Qui magistratus ideo nonnumquam "Sapientes" appellantur quia eminere eos supra partium certamina convenit.

Anno 2005 Praemium principum Asturiarum accepit. Anno 2007 autobiographiam Une Vie, ut mythistoria Guidonis de Maupassant, inscriptam publicavit et in Academiam Francicam anno 2010 cooptata est[6]. Anno 2008, socia Academiae Francicae electa est. Ultimis annis memoriae Shoah fovendae variisque celebrationibus operam dedit. Culmen honorum, paucis postquam mense Iunio 2017 decessit diebus praeses Emmanuel Macron nuntiavit Simonam Veil cum marito in Pantheum humatum iri, quod monumentum in monte Sanctae Genovefae Parisiensi magnis hominibus patria grata dedicavit. Quae translatio die 1 Iulii anno 2018 facta est.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Simonam Veil spectant.


Ministri valetudinis Francici 1959–

Bernardus Chenot 1959 • Iosephus Fontanet 1961 • Raimundus Marcellin 1962–1966 • Robertus Boulin 1969 • Ioannes Foyer 1972 • Michael Poniatowski 1973 • Simona Veil 1974 • Iacobus Barrot 1979 • Edmundus Hervé 1981 • Iacobus Ralite 1981–1983 • Claudius Évin 1988 • Bernardus Kouchner 1992–1993 • Ioannes Franciscus Mattei 2002 • Philippus Douste-Blazy 2004 • Xaverius Bertrand 2005 • Philippus Bas 2007 • Roselyne Bachelot 2007 • Xaverius Bertrand 2010 • Marisol Touraine 2012 • Agnes Buzyn 2017 • Oliverius Véran 2020 • Birgitta Bourguignon 2022 • Franciscus Braun 2022 • Aurelianus Rousseau 2023 • Agnes Firmin-Le Bodo 2023 • Catharina Vautrin 2024