Theodoricus Senft
Appearance
Theodoricus Senft, praenomine vulgari Dieter sed saepissime Didi appellatus (natus Reichenwalde in oppido rei publicae democraticae Germanicae die 7 Februarii 1952), est Germanus birotationis fautor, qui apud circuitus Franciae Italiaeque et alia certamina Didi Diabolus et El Diablo appellatur. Ex 1993, multas circuituum Franciae Italiaeque stationes ornavit, habitu diaboli vestitus, tridentisque signum in superficie viae nonnulla milia passum antequam appareret pingens. Inventor plus centum birotas fecit, inter quas maxima mundi birota: secundum enim Guinness Book of Records, maximam mundi citharam mobilem fabricavit,[1] formam birotae exhibentem.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodoricum Senft spectant. |
- Situs interretialis Diaboli Circuitus proprius.
- "The DEVIL: PEZ-Clusive Interview!" Pez Cycling News.
- Didi Senft in Circuitu Franciae 2010.
- Didi Senft est unus e personis in The Last Kilometer, pellicula de birotatione.
- Diabolus ad competitores in quinta statione Circuitus Franciae nonegesimi quinti inter Cholet et Chateauroux saltat, 9 Iulii 2008. Reuters / Bogdan Cristel.
- Pellicula de insulsis Diaboli birotis.