Jump to content

Titus Larcius Flavus

E Vicipaedia

Titus Larcius Flavus vel Titus Larcius Rufus (natus saeculo 6 a.C.n., mortuus saeculo 5 a.C.n.) senator Romanus fuit. Larcius bis consul fuit (annis 501 a.C.n. et 498 a.C.n.) atque primus dictator rei publicae Romanae erat. An hoc officio primo[1] vel secundo[2] consulatu gessisset, incertum est. Anno autem 501 per ludos Romae Sabini iuvenes scorta rapuerunt, ut Titus Livius[3] scripsit. Concursu hominum rixae ortae sunt et paene ad bellum itum esset. Praeterea Romani impetum Latinorum, cum Octavius Mamilius triginta populos contra urbem coniurasse dicebatur. Itaque sententia Livii tum primum dictator electus est, vel Titus Larcius Flavus vel Manius Valerius M'f. Volusi n. Spurius Cassius Vecellinus, consul anni 502 a.C.n. eius magister equitum fuit.

Macrobius[4] rettulit Larcium dictatorem templum Saturni dedicavisse.

  1. Confer Titus Livius, Ab urbe condita II 18,4-7
  2. Dionysius Halicarnassensis, Historia Romana V 61 - 77,6
  3. Ab urbe condita II 18,2
  4. Saturnalia I 8,1


Antecessores:
Opiter Verginius Opit. f. Tricostus et Spurius Cassius Vecellinus (aut Viscellinus)
Consul
501 a.C.n.
cum
Postumo Cominio Aurunco
Successores:
Servius Sulpicius P.f. Camerinus Cornutus et Manius Tullius Longus


Antecessores:
Titus Aebutius T.f. Helva et Gaius (aut P.) Veturius (Vetusius) Geminus Cicurinus
Consul
498 a.C.n.
cum
Quinto Cloelio Siculo
Successores:
Aulus Sempronius Atratinus et Marcus Minucius Augurinus