Wolfgangus Mischnick
Fridericus Adolphus Wolfgangus (Theodisce Friedrich Adolf Wolfgang) Mischnick (natus Dresdae 29 Septembris 1921; oppido Bad Soden6 Octobris 2002 mortuus) fuit vir publicus Germaniae et sodalis FDP.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Pater musicae studebat, sed moderator musicorum fieri non potuit, quod casu auditum amiserat. Wolfgangus ipse Dresdae gymnasium frequentabat. Anno 1939 maturitatem provisoriam adeptus est atque miles conscriptus Bello Orbis Terrarum II interfuit, postremo succenturio fuit. Quod pristinus tribunus militum atque civili loco natus fuit, post bellum sub lege communistarum studere Dresdae ei non licuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 1945 Mischnick cum aliis Factionem Liberalem Democraticam condidit et anno 1946 inter rectores factionis in Zona Unione Sovietica occupata atque decurio Dresdae urbis creatus est, anno 1947 etiam praeses vicarius suae factionis in Saxonia electus, sed mox a Sovieticis auctoritatibus dimissus est. Propter sententias suas, nam contra dictaturam communistarum certavit, ei anno 1948 et scribere et orationes habere vetitum est. Itaque primo Berolinum, deinde Francofurtum ad Moenum fugit. Ibi sodalis FDP factionis factus est. In Hassia primo pro actis diurnis factionis scripsit. Anno ab 1948 ad 1949 inter rectores factionis Liberalis erat. Anno 1954 praeses Iuvenum Democraticorum, qui tum foedus iuvenum FDP erant et legatus Senatus Terrae Hassiae et iterum inter rectores factionis suae electus est. Annis ab 1956 ad 1961 et ab 1964 ad 1972 decurio urbis Francofurti erat. Anno 1957 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Die 14 Novembris 1961 Administer Foederalis Expulsorum, Fugitivorum atque Victimarum Belli in consilio ministrorum Adenauer nominatus est et hoc officio primum ad 19 Novembris 1962 fungebatur. Eo die cum aliis administris factionis suae a magistratu se recessit, propter impetum Francisci Iosephi Strauß (CSU), Administri Foederalis Defensionis Publicae in hebdomadalem DER SPIEGEL. Sed die 14 Decembris 1962 iterum eundem magistratum suscepit atque ad 11 Octobris 1963 administrabat, cum Conradus Adenauer (CDU) cancellarius foederalis a magistratu se recessit. Mischnick eodem anno praeses vicarius, anno 1968 praeses legatorum FDP in Dieta Foederali factus est. Annis ab 1969 ad 1982 FDP una cum SPD factione foedus regendi duxit, sed anno 1982 propter iurgia factio Mischnick duce se ad CDU transtulit. Anno 1991 Mischnick officium praesidis legatorum FDP, anno 1994 etiam Dietam Foederalem reliquit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Curriculum vitae in pagina memoriae Wolfgangi Mischnick dedicata (lingua Theodisca)
- Curriculum vitae in pagina Instituti Fridericus Naumann (lingua Theodisca)
Ioannes Lukaschek (CDU) | Theodorus Oberländer (CDU) | Ioannes-Ioachimus de Merkatz (CDU) | Wolfgangus Mischnick (FDP) | Ioannes Krüger (CDU) | Ernestus Lemmer (CDU) | Ioannes Baptista Gradl (CDU) | Kai-Uwe de Hassel (CDU) | Henricus Windelen (CDU) | |
Conradus Adenauer (CDU) | Ludovicus Erhard (CDU) | Gerhardus Schröder (CDU) | Hermannus Höcherl (CSU) | Wolfgangus Stammberger (FDP) | Henricus Starke (FDP) | Wernerus Schwarz (CDU) | Franciscus Iosephus Strauß (CSU) | Ioannes-Christopherus Seebohm (CDU) | Theodorus Blank (CDU) | Ricardus Stücklen (CSU) | Paulus Lücke (CDU) | Wolfgangus Mischnick (FDP) | Evaldus Bucher (FDP) | Rudolphus Dahlgrün (FDP) | Kai-Uwe de Hassel (CDU) | Ernestus Lemmer (CDU) | Franciscus-Iosephus Wuermeling (CDU) | Ioannes-Ioachimus de Merkatz (CDU) | Siegfriedus Balke (CSU) | Elisabetha Schwarzhaupt (CDU) | Henricus Krone (CDU) | Ioannes Lenz (FDP) | | |
Conradus Adenauer (CDU) | Ludovicus Erhard (CDU) | Gerhardus Schröder (CDU) | Hermannus Höcherl (CSU) | Evaldus Bucher (FDP) | Rudolphus Dahlgrün (FDP) | Wernerus Schwarz (CDU) | Theodorus Blank (CDU) | Franciscus Iosephus Strauß (CSU) | Kai-Uwe de Hassel (CDU) | Ioannes-Christopherus Seebohm (CDU) | Ricardus Stücklen (CSU) | Paulus Lücke (CDU) | Wolfgangus Mischnick (FDP) | Rainer Barzel (CDU) | Aloisius Niederalt (CSU) | Bruno Heck (CDU) | Ioannes Lenz (FDP) | Wernerus Dollinger (CSU) | Gualterus Scheel (FDP) | Elizabeth Schwarzhaupt (CDU) | Ioannes Katzer (CDU) | Henricus Krone (CDU) | | |