Jump to content

Technologia

E Vicipaedia
Redactio 00:07, 5 Septembris 2015 a conlatore Donatello (disputatio | conlationes) facta (Domestica: +)
Technologiá possumus spatium extra Telluris atmosphaeram ire, sicut astronauta anni 1984 monstrat.
Fasciculus:Optical microscope nikon alphaphot +.jpg
Microscopium, instrumentum quod materia in modo propinquissimo videre adhibetur.
Prelum typographicum magnopere eruditionem technologiamque saeculi quinti-decimi propulit.
Fasciculus:Secondscreen wettendass Ipad-app.jpg
Homo qui computatrum tabulare adhibet.
Cerebri humani imago quam obtinemus hodie per instrumentum MRI. Hoc instrumentum principiis electromagneticis medicinae utitur.
Asimo, tertium societatis Hondae robotum, in Honda Welcome Plaza Aoyama Tocii Iaponiae monstratum, 2005.
Aeroplanum a Clemente Ader pictum, anno fere 1890. Hoc aeroplanum vapore movetur.
Pagina titularis libri De Re Metallica Georgii Agricolae, anno 1561 Basileae impressi.

Technologia[1] (-ae, f; a Graeca antiqua τέχνη 'ars' + -λογία 'e studio' < λόγος 'studium') vel artes inventae est materia, instrumentum, ratio, ars, et astutia quae pro optima productione necessaria est, atque vectura usuque bonorum.

Scientificus vel ingeniarius vel inventor appellatur qui nova instrumenta, rationes, et cetera excogitet, faber vel fabricator qui bona producat vel fabricet, mercator vel tabernarius qui vendat, aedificator qui aedificet, doctor vel magister qui illam rem rationesque doceat.

Nostra aetate, multas artes ingeniarias habemus quae specialiter progressus technologicos colunt, nova reperta scientifica adhibendo. Oportet autem nos non oblivisci quod plures progressús technologici ex laboribus inventorum sine disciplina propria nati sunt. Saepe enim dicitur necessitatem, non scientiam, esse matrem inventionis.

Genera technologiae

Scientia applicata et ingeniaria

Si plus cognoscere vis, vide etiam Ars ingeniaria.

Informatio et communicatio

Si plus cognoscere vis, vide etiam Informatio.

Industria, mercatura, constructio

Si plus cognoscere vis, vide etiam Industria.

Bellica

Si plus cognoscere vis, vide etiam Bellum.

Domestica

Valetudo et medicina

Si plus cognoscere vis, vide etiam Medicina.

Vectura

Si plus cognoscere vis, vide etiam Vectura.

Vide etiam

Notae

  1. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. Vocabulum "technologia" est moderne creata, et nomini adiectivo, "technologicus".

Bibliographia

  • Ambrose, Stanley H. 2001. Paleolithic Technology and Human Evolution. Science 2 Martii.
  • Gere, Charlie. 2005. Art, Time and Technology: Histories of the Disappearing Body. Berg.
  • Kelly, Kevin. 2010. What Technology Wants. Novi Eboraci: Viking Press. 14 Octobris. ISBN 9780670022151.
  • Kremer, Michael. 1993. Population Growth and Technological Change: One Million B.C. to 1990. Quarterly Journal of Economics 108(3):681–716. Doi 10.2307/2118405. JSTOR.
  • Popper, Frank. 2007. From Technological to Virtual Art. Leonardo Books. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad technologiam spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad librum De re metallica spectant (De re metallica, Technology).
  • Res apud situm web.mit.edu