Jump to content

Ericus Honecker

E Vicipaedia
Wikidata Ericus Honecker
Res apud Vicidata repertae:
Ericus Honecker: imago
Ericus Honecker: imago
Ericus Honecker: subscriptio
Ericus Honecker: subscriptio
Nativitas: 25 Augusti 1912; Neunkirchen
Obitus: 29 Maii 1994; La Reina
Patria: Territory of the Saar basin, Res publica Democratica Germanica, Germania
Nomen nativum: Erich Ernst Paul Honecker

Familia

Coniunx: Edith Baumann, Margareta Honecker, Charlotte Schanuel
Proles: Sonja Honecker, Erika Wildau

Memoria

Sepultura: Santiago General Cemetery, Urbs Sancti Iacobi
Ericus Honecker anno 1986

Ericus (Theod. Erich) Honecker (natus 25 Augusti 1912 oppido Neunkirchen (Saravia), mortuus 29 Maii 1994 Sanctiacobi) vir publicus Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG) et sodalis primo KPD, deinde SED fuit.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Pater eius metallicus fuit, Ericus unus sex liberorum fuit. Iam puer Honecker sodalis foederis iuvenum communistarum factus est. Post scholam finitam tirocinium facere non statim potuit. Itaque annis 1926 - 1928 in Pomerania apud agricolam laboravit. Deinde in patriam revertebat atque tirocinium tectarii coepit, sed non perficit, quod a factione KPD in Moscoviam ad scholam Communistici Internationalis missus est.

Inter tempora nazistarum

[recensere | fontem recensere]

Honecker ab anno 1930 sodalis KPD Anno 1931 in Saraviam revertebat et secretarius factionis factus est. Cum Saravia ad usque 1935 ad Germaniam non pertinebat, Honecker pro factione laborare perrexit, quamquam anno 1933 brevi tempore in carcerem coniectus est, cum in Germaniam iniret. Cum Ioanne Hoffmann incolis Saraviae persuadere conabatur, ne in plebiscito anni 1935 censerent, ut Saravia iterum pars Germaniae fieret. Sed 13 Ianuarii 1935 omnes Paene Saraviae electores pro Germania votabant. Nunc Honecker clam Berolinum iter fecit, ut consilia KPD divulgaret. Sed iam Decembri mense 1935 iterum in carcerem coniectus est. Anno 1937 ad 13 annos carceris damnatus est. 6 Martii 1945 e carcere fugere potuit. Sed a custode femina, quam paulo post in matrimonium duxit, persuasus in carcerem revertit et cum aliis captivis 27 Aprilis a militibus Sovieticis liberatus est.

Postquam custos sua et uxor anno 1947 mortua est, anno 1947 secundam uxorem duxit, e qua filiam habuit. Anno 1952 tertiam uxorem Margaretam Feist cognovit et uno anno post duxit. Cum Margareta secundam filiam habuit.

Cursus honorum in Germania Orientale

[recensere | fontem recensere]

E carcere liberatus cum Gualterio Ulbricht aliisque communistis factionem KPD iterum condidit et anno 1946, postquam factio cum SPD unita est, sodalis SED factus est. Annis 1946 - 1955 praeses Iuventutis Theodiscae Liberae, foderis iuvenum Communistarum, erat. Annis 1949 - 1989 etiam legatus Camerae Popularis Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG) erat. Anno 1955/1956 Moscoviae in academia Communistarum studebat. Anno 1958 inter rectores SED acceptus est et anno 1960 secretarius Consilii Nationalis Defensionis factus est. Anno 1961 aedificationem Muri Berolinensis 13 Augusti paravit. 3 Maii 1971 successor Gualteri Ulbricht praeses factionis SED electus est. Anno 1973, cum Ulbricht mortuus esset, Honecker etiam Praeses Consilii Rei Publicae Democraticae Germanicae electus est et ad eversionem democraticam anni 1989 mansit.

Consilia sua

[recensere | fontem recensere]

Consilia sua ad has res praecipue pertinebant:

  • Petivit, ut aliae civitates, qui Germaniam occidentalem tantum adiuvaverunt, Rem publicam Democraticam Germanicam ut suae potestatis recognoscerent. Hoc annis post 1969 adeptus est, cum Gulielmo Brandt cancellario duce nova consilia relaxationis peterentur.
  • Ut incolae Germaniae Orientalis post Murum Berolinensem erectum plus qualitatis vivendi haberent neque in occidentalem fugerent. Hoc partim adeptus est, sed RDG per annos plus aeris alieni maxime oberata erat et circumiectorum contaminatio semper crevit.

Ad discrimen res venit, cum in Unione Sovietica Michael Gorbačëv praeses Communistarum factus est, qui ab anno 1986 Glasnost et democratiam propagavit. Honecker autem mense Maio 1989 electionem consiliorum urbium depravari curavit. Praeterea aetate 1989 multi cives RDG per Hungariam in Occidentalem partem Germaniae fugerunt et multi alii contra potentes demonstrabant. Itaque Honecker a sodalibus suis 18 Octobris ad magistratus remittendos coactus est, cum paucis diebus ante anniversarium RDG XL celebravisset.

Iudicium et exilium

[recensere | fontem recensere]

Honecker 3 Decembris 1989 e SED exclusus est et mense Ianuario 1990 corruptionis causa accusatus et breviter incarceratus est. Anno 1991 iterum accusatus est et, antequam capi potuit, cum uxore Moscoviam fugit. Cum Germania eum in ius postularet, in legationem Chiliae se recessit. 29 Iulii 1992 autem Honecker, qui interim cancri aegrotatus erat, e legatione expulsus in Germaniam remissus, incarceratus et iterum accusatus est. 12 Ianuarii 1993 valetudinis causa iudicium finitum et Honecker dimissus est. Cum uxore in Chilam in exilium iit, ubi anno 1994 mortuus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]