Jump to content

Psalmus 150

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Laudate Dominum.
Psalmus 150 in libro The Art Bible anni 1896 depictus
Vitrum de psalmo 150 a Marco Chagall pictum

Psalmus 150 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit superscriptione "Alleluia" et verbis Laudate Dominum in sanctuario eius". In hoc psalmo tractatur multitudo modorum et instrumentis musicis quibus Deus laudetur. In ultimo versu, "Omnis spiritus [vel "omne quod spirat"] laudet Dominum", munus laudum Dei omnibus animalibus attribui videtur.

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 150 ex versione vulgata Clementina:

1 Alleluia.
Laudate Dominum in sanctis eius;
laudate eum in firmamento virtutis eius.
2 Laudate eum in virtutibus eius;
laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
3 Laudate eum in sono tubae;
laudate eum in psalterio et cithara.
4 Laudate eum in tympano et choro;
laudate eum in chordis et organo.
5 Laudate eum in cymbalis benesonantibus;
laudate eum in cymbalis iubilationis.
6 Omnis spiritus laudet Dominum!
Alleluia.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide Psalmum 150 apud Vicifontem.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 150 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!