Psalmus 5
Psalmus qui Latine incipit "Verba mea auribus percipe, Domine"[1] est ordine Bibliorum Hebraicorum libri psalmorum quintus. Superscriptio eius redditur "In finem, pro ea quae haereditatem consequitur. Psalmus David" vel melius "Magistro chori. Ad tibias. Psalmus. David."
Iohannes Calvinus sic argumentum psalmi descripsit:
David graviter iniusta hostium saevitia oppressus, et plus adhuc malorum metuens, Dei auxilium implorat. Quo autem facilius impetret quod petit, postquam ex precandi ardore magnitudinem doloris sui ostendit, primo hostium suorum intolerabilem malitiam profert, quam a Deo relinqui inultam absurdum foret. Deinde fidem et patientiam suam, consolationem etiam inserit, quasi de prospero successu nihil dubitet. Tandem concludit, ubi liberatus fuerit, fructum gratiae piis omnibus fore communem.[2]
Verba psalmi
[recensere | fontem recensere]Haec sunt verba psalmi quarti, ex versione vulgata Clementina:
1 In finem, pro ea quae haereditatem consequitur. Psalmus David.
2 Verba mea auribus percipe, Domine;
intellige clamorem meum.
3 Intende voci orationis meae,
rex meus et Deus meus.
4 Quoniam ad te orabo, Domine:
mane exaudies vocem meam.
5 Mane astabo tibi, et videbo
quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
6 Neque habitabit iuxta te malignus,
neque permanebunt iniusti ante oculos tuos.
7 Odisti omnes qui operantur iniquitatem;
perdes omnes qui loquuntur mendacium.
Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
8 Ego autem in multitudine misericordiae tuae
introibo in domum tuam;
adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
9 Domine, deduc me in iustitia tua:
propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
10 Quoniam non est in ore eorum veritas;
cor eorum vanum est.
11 Sepulchrum patens est guttur eorum;
linguis suis dolose agebant:
iudica illos, Deus.
Decidant a cogitationibus suis;
secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos,
quoniam irritaverunt te, Domine.
12 Et laetentur omnes qui sperant in te;
in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis.
Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,
13 quoniam tu benedices iusto.
Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sic in versione Gallicana. In versione iuxta Hebraicum "Verba mea audi Domine."
- ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi V.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide Psalmum 5 apud Vicifontem. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 5 spectant. |
- Psalmus 5 in versione vulgate Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 5 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 5 in Nova Vulgata
Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
---|---|
Apocrypha vel Deuterocanonica | |
Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |