Demetrius Petkov
Demetrius Nicolov Petkov (Bulgarice Димитър Николов Петков, natus die 2 Novembris 1858 in oppido Bascoy in Tulcea circulo (Romania), mortuus die 11 Martii 1907 Serdicae) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.
Iuventus
[recensere | fontem recensere]Iam iuvenis Petkov anno 1877/78 pro libertate patriae in Bello Russico Ottomanico certavit atque brachium amisit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Annis 1884 - 1894, 1899/1900 atque iterum ab anno 1902 ad mortem legatus ad parlamentum Bulgaricum erat. Anno 1892/93 etiam praeses parlamenti erat. Annis 1888 - 1893 magister civium Serdicae fuit. Anno 1893/94 administer institutionis publicae erat. Stephano Stambolov mortuo anno 1895 praeses Factionis Liberalis Popularis electus est. Die 5 Novembris 1906 a Ferdinando principe Primus minister nominatus est. Sed die 11 Martii 1907 in via a sicario necatus est.
Familia
[recensere | fontem recensere]Petkov duos filios habuit, qui etiam politici facti sunt.