Theodorus Teodorov
Theodorus Ivanovic Teodorov (Bulgarice Теодор Иванов Теодоров, natus die 8 Aprilis 1859 in oppido Elena Ternobo in provincia, mortuus die 5 Augusti 1924 in Borovec apud Serdicam) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Postquam scholam frequentavit, Teodorov Odessae et Lutetiae iurisprudentiae studebat atque deinde causidicus operam dedit. Ab anno 1899 delator publicus et iudex in iudicio summo Bulgarico fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Teodorov annis 1894 - 1923 legatus ad parlamentum Bulgariae fuit et primis duobus annis etiam praeses parlamenti erat. Annis 1896/97 administer iustitiae in consilio ministrorum Constantini Stoilov et deinde ad annum 1899 administer aerarii publici erat. Annis 1911 - 1913 in consilio ministrorum Ioannis Evstratiev Gesov iterum administer aerarii fuit. A die 28 Novembris 1918 ad usque diem 6 Octobris 1919 Primus minister et eodem tempore administer rerum exterarum erat. Quod administerii iam die 17 Octobris 1918 susceperat. Ad usque annum 1923 se a vita publica ressit, sed tum inter seditiosos fuit, qui eius successorem Alexandrum Stambolijski deposuerunt.